[1]Igitur Eliu hæc rursum locutus est: [2]Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo? [3]Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero? [4]Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. [5]Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit. [6]Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum? [7]Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? [8]Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua. [9]Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. [10]Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte, [11]qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos? [12]Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum. [13]Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. [14]Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum. [15]Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. [16]Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top