[1]Addens quoque Eliu, hæc locutus est: [2]Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. [3]Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. [4]Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. [5]Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens: [6]sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit. [7]Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. [8]Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis, [9]indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. [10]Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. [11]Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria: [12]si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. [13]Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. [14]Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. [15]Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus. [16]Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine. [17]Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies. [18]Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te. [19]Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. [20]Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. [21]Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cœpisti sequi post miseriam. [22]Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. [23]Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem? [24]Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. [25]Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul. [26]Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis. [27]Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum, [28]qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper. [29]Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, [30]et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. [31]Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. [32]In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat. [33]Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top