[1]Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: [2]Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? [3]Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. [4]Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam. [5]Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? [6]super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus, [7]cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? [8]Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens; [9]cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem? [10]Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, [11]et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. [12]Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum? [13]et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea? [14]Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. [15]Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. [16]Numquid ingressus es profunda maris? et in novissimis abyssi deambulasti? [17]Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti? [18]Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia: [19]in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit: [20]ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. [21]Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? [22]Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, [23]quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli? [24]Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram? [25]Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, [26]ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, [27]ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? [28]Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris? [29]De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit? [30]In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur. [31]Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare? [32]Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis? [33]Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra? [34]Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? [35]Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus? [36]Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? [37]Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet? [38]Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur? [39]Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis, [40]quando cubant in antris, et in specubus insidiantur? [41]Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top