«
SBL Greek NT (2010)
SBL
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Militia est vita hominis super terram; et sicut dies mercenarii, dies ejus.
[No book] [2]Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
[No book] [3]sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
[No book] [4]Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
[No book] [5]Induta est caro mea putredine; et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
[No book] [6]Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; et consumpti sunt absque ulla spe.
[No book] [7]Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
[No book] [8]Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
[No book] [9]Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
[No book] [10]Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
[No book] [11]Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
[No book] [12]Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
[No book] [13]Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo;
[No book] [14]terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
[No book] [15]Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
[No book] [16]Desperavi, nequaquam ultra jam vivam; parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
[No book] [17]Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
[No book] [18]Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
[No book] [19]Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
[No book] [20]Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
[No book] [21]Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quæsieris, non subsistam.
Author: Michael W. Holmes (2010)
Source: www.sblgnt.com

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top