[1]Et respondens Job, ait:
[2]Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
[3]Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
[4]Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
[5]Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
[6]Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.
[7]Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
[8]Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
[9]Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.
[10]Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
[11]Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam.
[12]Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?
[13]Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
[14]Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
[15]Qui, etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.
[16]Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
[17]In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
[18]Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
[19]Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
[20]Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
[21]Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
[22]Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.
[23]Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
[24]Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?
[25]Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.
[26]Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.
[27]Cum dixero: Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor.
[28]Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
[29]Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
[30]Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissimæ manus meæ,
[31]tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
[32]Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
[33]Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
[34]Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.
[35]Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.
|