[1]Erat autem quidem languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. [2](Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.) [3]Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. [4]Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. [5]Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. [6]Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; [7]deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum. [8]Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? [9]Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: [10]si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. [11]Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. [12]Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. [13]Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. [14]Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: [15]et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. [16]Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. [17]Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. [18](Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) [19]Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. [20]Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. [21]Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: [22]sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. [23]Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. [24]Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. [25]Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: [26]et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc? [27]Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. [28]Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. [29]Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum; [30]nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. [31]Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. [32]Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. [33]Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, [34]et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. [35]Et lacrimatus est Jesus. [36]Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum. [37]Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur? [38]Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. [39]Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. [40]Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? [41]Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. [42]Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. [43]Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. [44]Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire. [45]Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum. [46]Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus. [47]Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit? [48]Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. [49]Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, [50]nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. [51]Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, [52]et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. [53]Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. [54]Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. [55]Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. [56]Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? [57]Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top