[1]Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. [2]Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: [3]sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: [4]surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. [5]Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. [6]Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? [7]Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. [8]Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. [9]Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. [10]Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. [11]Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes. [12]Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? [13]Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. [14]Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes. [15]Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. [16]Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum. [17]Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. [18]Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. [19]Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum. [20]Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. [21]Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. [22]Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. [23]Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. [24]Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? [25]Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? [26]Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. [27]Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. [28]Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. [29]Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. [30]Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. [31]Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. [32]Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. [33]Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. [34]Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. [35]In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. [36]Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. [37]Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. [38]Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top