[1]Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
[2]Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
[3]Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.
[4]Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
[5]Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
[6]Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
[7]Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
[8]Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.
[9]Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius,
[10]et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
[11]Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
[12]Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.
[13]Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:
[14]et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
[15]Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
[16]Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
[17]Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me.
[18]Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis?
[19]Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
[20]Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
[21]Ille autem dicebat de templo corporis sui.
[22]Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
[23]Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
[24]Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
[25]et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
|