|
[1]Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.
[2]Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
[3]Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
[4]Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
[5]Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit.
[6]Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
[7]et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
[8]Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
[9]nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
[10]Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
[11]Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:
[12]et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
[13]Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.
[14]Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.
[15]Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
[16]Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).
[17]Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
[18]Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
[19]Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
[20]Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt discipuli, viso Domino.
[21]Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
[22]Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
[23]quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.
[24]Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
[25]Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
[26]Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
[27]Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.
[28]Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.
[29]Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.
[30]Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.
[31]Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
|