[1]Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
[2]Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
[3]Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
[4]Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus.
[5]Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
[6]Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
[7]Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.
[8]Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum.
[9]In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
[10]Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
[11]Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
[12]Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt.
[13]Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
[14]Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
[15]Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
[16]Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus !
[17]Propterea mœstum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
[18]propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo.
[19]Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
[20]Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum?
[21]Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio.
[22]Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.
|