Laodiceans
Lao
1
   
[1]Paulus Apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Ihesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. [2]Gratia vobis et pax a Deo patre et Domino Ihesu Christo. [3]Gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. [4]Neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos avertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. [5]Et nunc faciet Deus ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum que salutis vitae aeternae. [6]Et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. [7]Et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrante Spiritu sancto, sive per vitam sive per mortem. [8]Est enim mihi vivere in Christo et mori gaudium. [9]Et id ipsum in vobis faciet misericordia sua, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. [10]Ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum: [11]Est enim Deus qui operatur in vos. [12]Et facite sine retractu quaecumque facitis. [13]Et quod est [reliquum], dilectissimi, gaudete in Christo; et praecavete sordidos in lucro. [14]Omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum; et estote firmi in sensu Christi. [15]Et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia, facite. [16]Et quae audistis et accepistis in corde retinete; [17]et erit vobis pax. [18]Salutant vos sancti. [19]Gratia Domini Ihesu cum spiritu vestro. [20]Et facite legi Colosensibus et Colosensium vobis.
 
Top