[1]Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
[2]Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
[3]Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
[4]Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
[5]Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,
[6]quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
[7]et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostrium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.
[8]Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
[9]Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
[10]Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
[11]Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?
[12]aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?
[13]Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se?
[14]Et erat ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus, et admiratæ sunt turbæ.
[15]Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.
[16]Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
[17]Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
[18]Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.
[19]Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
[20]Porro si in digito Dei ejicio dæmonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.
[21]Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet.
[22]Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
[23]Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
[24]Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
[25]Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
[26]Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
[27]Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.
[28]At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
[29]Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
[30]Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
[31]Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.
[32]Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
[33]Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
[34]Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
[35]Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint.
[36]Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
[37]Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
[38]Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
[39]Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
[40]Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
[41]Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
[42]Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
[43]Væ vobis, pharisæis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
[44]Væ vobis, quia estis ut monumenta, quæ non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
[45]Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, hæc dicens etiam contumeliam nobis facis.
[46]At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
[47]Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
[48]Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra.
[49]Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:
[50]ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
[51]a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
[52]Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
[53]Cum autem hæc ad illos diceret, cœperunt pharisæi et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
[54]insidiantes ei, et quærentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.
|