«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (1905)
PesNT(1905)
[1]Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. [1]בהו דינ זבנא אתו אנשׁינ אמרו לה על גליליא הנונ דפילטוס חלט דמהונ עמ דבחיהונ
[2]Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? [2]וענא ישׁוע ואמר להונ סברינ אנתונ דהלינ גליליא חטיינ הוו יתיר מנ כלהונ גליליא דהכנא הוא אנונ
[3]Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. [3]לא אמר אנא לכונ דינ דאפ כלכונ אלא תתובונ הכנא תאבדונ
[4]Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? [4]או הנונ תמנתעסר דנפל עליהונ מגדלא בשׁילוחא וקטל אנונ סברינ אנתונ דחטיינ הוו יתיר מנ כלהונ בנינשׁא דעמרינ באורשׁלמ
[5]Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. [5]לא אמר אנא לכונ דינ דאלא תתובונ כלכונ אכותהונ תאבדונ
[6]Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. [6]ואמר מתלא הנא תתא אית הות לאנשׁ דנציבא בכרמה ואתא בעא בה פארא ולא אשׁכח
[7]Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat? [7]ואמר לפלחא הא תלת שׁנינ אתא אנא בעא אנא פארא בתתא הדא ולא משׁכח אנא פסוקיה למנא מבטלא ארעא
[8]At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, [8]אמר לה פלחא מרי שׁבוקיה אפ הדא שׁנתא עד אפלחיה ואזבליה
[9]et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. [9]ואנ עבדת פארא ואלא למנחי תפסקיה
[10]Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. [10]כד דינ מלפ ישׁוע בשׁבתא בחדא מנ כנושׁתא
[11]Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. [11]אית הות תמנ אנתתא דאית הות לה רוחא דכורהנא שׁנינ תמנעסרא וכפיפא הות ולא משׁכחא הות דתתפשׁט לגמר
[12]Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. [12]חזה דינ ישׁוע וקרה ואמר לה אנתתא שׁריתי מנ כורהנכי
[13]Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. [13]וסמ אידה עליה ומחדא אתפשׁטת ושׁבחת לאלהא
[14]Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. [14]ענא דינ רב כנושׁתא כד מתחמת על דאסי בשׁבתא ישׁוע ואמר לכנשׁא שׁתא אנונ יומינ דבהונ ולא למפלח בהונ הויתונ אתינ מתאסינ ולא ביומא דשׁבתא
[15]Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? [15]ישׁוע דינ ענא ואמר לה נסב באפא חד חד מנכונ בשׁבתא לא שׁרא תורה או חמרה מנ אוריא ואזל משׁקא
[16]Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? [16]הדא דינ דברתה הי דאברהמ ואסרה אכלקרצא הא תמנעסרא שׁנינ לא ולא הוא דתשׁתרא מנ הנא אסוריא ביומא דשׁבתא
[17]Et cum hæc diceret, erubescant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriosæ fiebant ab eo. [17]וכד הלינ אמר הוא בהתינ הוו כלהונ אילינ דקימינ הוו לקובלה וכלה עמא חדא הוא בכלהינ תמיהתא דהוינ הוי באידה
[18]Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? [18]אמר הוא דינ ישׁוע למנא דמיא מלכותא דאלהא ולמנא אדמיה
[19]Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. [19]דמיא לפרדתא דחרדלא הי דנסב גברא ארמיה בגנתה ורבת והות אילנא רבא ופרחתא דשׁמיא אקנת בסוכיה
[20]Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei? [20]תוב אמר ישׁוע למנא אדמיה למלכותא דאלהא
[21]Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum. [21]דמיא לחמירא דנסבת אנתתא טמרת בקמחא דתלת סאינ עדמא דכלה חמע
[22]Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. [22]ורדא הוא בקוריא ובמדינתא כד מלפ ואזל לאורשׁלמ
[23]Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: [23]שׁאלה דינ אנשׁ דאנ זעורינ אנונ אילינ דחאינ
[24]Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. [24]ישׁוע דינ אמר להונ אתכתשׁו למעל בתרעא אליצא אמר אנא לכונ גיר דסגיאא נבעונ למעל ולא נשׁכחונ
[25]Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: [25]מנ שׁעתא דנקומ מרא ביתא ונאחוד תרעא ותהוונ קימינ לבר ונקשׁינ בתרעא ותשׁרונ למאמר מרנ מרנ פתח לנ ונענא הו ונאמר אמר אנא לכונ דלא ידע אנא לכונ אימכא אנתונ
[26]tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. [26]ותשׁרונ למאמר קדמיכ אכלנ ואשׁתינ ובשׁוקינ אלפת
[27]Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. [27]ונאמר לכונ דלא ידע אנא לכונ אימכא אנתונ פרוקו לכונ מני פלחי שׁוקרא
[28]Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. [28]תמנ נהוא בכיא וחורק שׁנא כד תחזונ לאברהמ ולאיסחק וליעקוב ולכלהונ נביא במלכותא דאלהא אנתונ דינ תהוונ מפקינ לבר
[29]Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. [29]ונאתונ מנ מדנחא ומנ מערבא ומנ תימנא ומנ גרביא ונסתמכונ במלכותא דאלהא
[30]Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. [30]והא אית אחריא דנהוונ קדמיא ואית קדמיא דנהוונ אחריא
[31]In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. [31]בה בהו יומא קרבו אנשׁא מנ פרישׁא ואמרינ לה פוק זל לכ מכא מטל דהרודס צבא למקטלכ
[32]Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. [32]אמר להונ ישׁוע זלו אמרו לתעלא הנא דהא מפק אנא שׁאדא ואסותא עבד אנא יומנא ומחר וליומא דתלתא משׁתמלא אנא
[33]Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. [33]ברמ ולא לי דיומנא ומחר אסעור וליומא אחרנא אזל מטל דלא משׁכחא דנביא נאבד לבר מנ אורשׁלמ
[34]Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? [34]אורשׁלמ אורשׁלמ קטלת נביא ורגמת לאילינ דשׁליחינ לותה כמא זבנינ צבית למכנשׁו בניכי איכ תרנגולתא דכנשׁא פרוגיה תחית גפיה ולא צביתונ
[35]Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini. [35]הא משׁתבק לכונ ביתכונ חרבא אמר אנא לכונ גיר דלא תחזונני עדמא דתאמרונ בריכ הו דאתא בשׁמה דמריא
Source: unbound.biola.edu
Top