|
|
| [1]Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. |
[No book] |
| [2]Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. |
[No book] |
| [3]Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. |
[No book] |
| [4]Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi. |
[No book] |
| [5]Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem. |
[No book] |
| [6]Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. |
[No book] |
| [7]Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe: |
[No book] |
| [8]et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes? |
[No book] |
| [9]Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? |
[No book] |
| [10]non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. |
[No book] |
| [11]Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. |
[No book] |
| [12]Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: |
[No book] |
| [13]et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri. |
[No book] |
| [14]Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. |
[No book] |
| [15]Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, |
[No book] |
| [16]et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. |
[No book] |
| [17]Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? |
[No book] |
| [18]Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. |
[No book] |
| [19]Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. |
[No book] |
| [20]Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: |
[No book] |
| [21]neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. |
[No book] |
| [22]Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. |
[No book] |
| [23]Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: |
[No book] |
| [24]nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. |
[No book] |
| [25]Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. |
[No book] |
| [26]Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: |
[No book] |
| [27]edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. |
[No book] |
| [28]Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: |
[No book] |
| [29]qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: |
[No book] |
| [30]secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. |
[No book] |
| [31]In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. |
[No book] |
| [32]Memores estote uxoris Lot. |
[No book] |
| [33]Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. |
[No book] |
| [34]Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: |
[No book] |
| [35]duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. |
[No book] |
| [36]Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? |
[No book] |
| [37]Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. |
[No book] |