[1]Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. [2]Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. [3]Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. [4]Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. [5]Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. [6]Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. [7]Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. [8]Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. [9]Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: [10]similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. [11]Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. [12]Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. [13]Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. [14]Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. [15]Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. [16]Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. [17]Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. [18]Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. [19]Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. [20]Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. [21]Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? [22]Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? [23]Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? [24]Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. [25]Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. [26]Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. [27]Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. [28]Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. [29]Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. [30]Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? [31]Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. [32]Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. [33]At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt? [34]Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? [35]Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. [36]Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. [37]Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: [38]sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. [39]Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top