|
[1]Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.
[2]Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
[3]ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?
[4]Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.
[5]Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
[6]et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
[7]Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem?
[8]Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
[9]Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
[10]Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
[11]Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.
[12]A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
[13]Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt:
[14]et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
[15]Qui habet aures audiendi, audiat.
[16]Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus
[17]dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
[18]Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.
[19]Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
[20]Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam:
[21]Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.
[22]Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
[23]Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
[24]Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
[25]In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
[26]Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
[27]Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
[28]Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
[29]Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
[30]Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
|