[1]Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. [2]Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, [3]ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? [4]Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. [5]Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: [6]et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. [7]Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatem? [8]Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. [9]Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. [10]Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. [11]Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. [12]A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. [13]Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: [14]et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. [15]Qui habet aures audiendi, audiat. [16]Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus [17]dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis. [18]Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet. [19]Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. [20]Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: [21] tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. [22]Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. [23]Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. [24]Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. [25]In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. [26]Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. [27]Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. [28]Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. [29]Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. [30]Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top