|
|
| [1]In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Jesu: |
[No book] |
| [2]et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. |
[No book] |
| [3]Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. |
[No book] |
| [4]Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. |
[No book] |
| [5]Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant. |
[No book] |
| [6]Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi: |
[No book] |
| [7]unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. |
[No book] |
| [8]At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. |
[No book] |
| [9]Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. |
[No book] |
| [10]Misitque et decollavit Joannem in carcere. |
[No book] |
| [11]Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. |
[No book] |
| [12]Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. |
[No book] |
| [13]Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. |
[No book] |
| [14]Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. |
[No book] |
| [15]Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. |
[No book] |
| [16]Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. |
[No book] |
| [17]Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. |
[No book] |
| [18]Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. |
[No book] |
| [19]Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. |
[No book] |
| [20]Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. |
[No book] |
| [21]Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. |
[No book] |
| [22]Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. |
[No book] |
| [23]Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: |
[No book] |
| [24]navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. |
[No book] |
| [25]Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. |
[No book] |
| [26]Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. |
[No book] |
| [27]Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. |
[No book] |
| [28]Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. |
[No book] |
| [29]At ipse ait: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. |
[No book] |
| [30]Videns vero ventum validum, timuit: et cum cœpisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. |
[No book] |
| [31]Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? |
[No book] |
| [32]Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. |
[No book] |
| [33]Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. |
[No book] |
| [34]Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. |
[No book] |
| [35]Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: |
[No book] |
| [36]et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. |
[No book] |