[1]Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
[2]dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
[3]Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
[4]Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.
[5]Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
[6]Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
[7]et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
[8]Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
[9]Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.
[10]Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.
[11]Qui major est vestrum, erit minister vester.
[12]Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
[13]Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
[14]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
[15]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
[16]Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templo, debet.
[17]Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
[18]Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
[19]Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?
[20]Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
[21]Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:
[22]et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
[23]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
[24]Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
[25]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
[26]Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
[27]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
[28]Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
[29]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
[30]et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
[31]itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
[32]Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
[33]Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ?
[34]Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
[35]ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
[36]Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
[37]Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
[38]Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
[39]Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
|