|
|
| [1]Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: |
[No book] |
| [2]Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. |
[No book] |
| [3]Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: |
[No book] |
| [4]et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. |
[No book] |
| [5]Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. |
[No book] |
| [6]Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, |
[No book] |
| [7]accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. |
[No book] |
| [8]Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? |
[No book] |
| [9]potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. |
[No book] |
| [10]Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. |
[No book] |
| [11]Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. |
[No book] |
| [12]Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. |
[No book] |
| [13]Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. |
[No book] |
| [14]Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: |
[No book] |
| [15]et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. |
[No book] |
| [16]Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. |
[No book] |
| [17]Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? |
[No book] |
| [18]At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. |
[No book] |
| [19]Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. |
[No book] |
| [20]Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. |
[No book] |
| [21]Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. |
[No book] |
| [22]Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? |
[No book] |
| [23]At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. |
[No book] |
| [24]Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. |
[No book] |
| [25]Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. |
[No book] |
| [26]Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. |
[No book] |
| [27]Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. |
[No book] |
| [28]Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. |
[No book] |
| [29]Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. |
[No book] |
| [30]Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. |
[No book] |
| [31]Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. |
[No book] |
| [32]Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. |
[No book] |
| [33]Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. |
[No book] |
| [34]Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. |
[No book] |
| [35]Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. |
[No book] |
| [36]Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. |
[No book] |
| [37]Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. |
[No book] |
| [38]Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. |
[No book] |
| [39]Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. |
[No book] |
| [40]Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? |
[No book] |
| [41]Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. |
[No book] |
| [42]Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. |
[No book] |
| [43]Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. |
[No book] |
| [44]Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. |
[No book] |
| [45]Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. |
[No book] |
| [46]Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. |
[No book] |
| [47]Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. |
[No book] |
| [48]Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. |
[No book] |
| [49]Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. |
[No book] |
| [50]Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. |
[No book] |
| [51]Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. |
[No book] |
| [52]Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. |
[No book] |
| [53]An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? |
[No book] |
| [54]Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? |
[No book] |
| [55]In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. |
[No book] |
| [56]Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. |
[No book] |
| [57]At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. |
[No book] |
| [58]Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. |
[No book] |
| [59]Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: |
[No book] |
| [60]et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, |
[No book] |
| [61]et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. |
[No book] |
| [62]Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? |
[No book] |
| [63]Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. |
[No book] |
| [64]Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. |
[No book] |
| [65]Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: |
[No book] |
| [66]quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. |
[No book] |
| [67]Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, |
[No book] |
| [68]dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? |
[No book] |
| [69]Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. |
[No book] |
| [70]At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. |
[No book] |
| [71]Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. |
[No book] |
| [72]Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. |
[No book] |
| [73]Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. |
[No book] |
| [74]Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. |
[No book] |
| [75]Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. |
[No book] |