|
|
| [1]Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. |
[No book] |
| [2]Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: |
[No book] |
| [3]erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix. |
[No book] |
| [4]Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. |
[No book] |
| [5]Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. |
[No book] |
| [6]Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. |
[No book] |
| [7]Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis. |
[No book] |
| [8]Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. |
[No book] |
| [9]Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. |
[No book] |
| [10]Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt. |
[No book] |
| [11]Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. |
[No book] |
| [12]Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, |
[No book] |
| [13]dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. |
[No book] |
| [14]Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. |
[No book] |
| [15]At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem. |
[No book] |
| [16]Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi consituerat illis Jesus. |
[No book] |
| [17]Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. |
[No book] |
| [18]Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: |
[No book] |
| [19]euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: |
[No book] |
| [20]docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. |
[No book] |