[1]Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. [2]Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. [3]Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: [4]ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. [5]Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. [6]Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. [7]Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. [8]Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. [9]Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. [10]Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. [11]Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, [12]et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. [13]Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen. [14]Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. [15]Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. [16]Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. [17]Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, [18]ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. [19]Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. [20]Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. [21]Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. [22]Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. [23]Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? [24]Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. [25]Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? [26]Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? [27]Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? [28]Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. [29]Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. [30]Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? [31]Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? [32]hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. [33]Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. [34]Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top