[1]Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas:
[2]præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
[3]et dixi eis: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
[4]Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
[5]Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
[6]Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem, et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
[7]Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël:
[8]filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:
[9]filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:
[10]filii Area, sexcenti quinquaginta duo:
[11]filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo:
[12]filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor:
[13]filii Zethua, octingenti quadraginta quinque:
[14]filii Zachai, septingenti sexaginta:
[15]filii Bannui, sexcenti quadraginta octo:
[16]filii Bebai, sexcenti viginti octo:
[17]filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo:
[18]filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem:
[19]filii Beguai, duo millia sexaginta septem:
[20]filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque:
[21]filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo:
[22]filii Hasem, trecenti viginti octo:
[23]filii Besai, trecenti viginti quatuor:
[24]filii Hareph, centum duodecim:
[25]filii Gabaon, nonaginta quinque:
[26]filii Bethlehem, et Netupha, centum octoginta octo.
[27]Viri Anathoth, centum viginti octo.
[28]Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
[29]Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
[30]Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
[31]Viri Machmas, centum viginti duo.
[32]Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
[33]Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
[34]Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
[35]Filii Harem, trecenti viginti.
[36]Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
[37]Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
[38]Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
[39]Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
[40]Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
[41]Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
[42]Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ:
[43]filii Josue et Cedmihel filiorum.
[44]Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores:
[45]filii Asaph, centum quadraginta octo.
[46]Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo.
[47]Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
[48]filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
[49]filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
[50]filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
[51]filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
[52]filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
[53]filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
[54]filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
[55]filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
[56]filii Nasia, filii Hatipha,
[57]filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
[58]filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
[59]filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
[60]Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
[61]Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
[62]filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
[63]Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum.
[64]Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio.
[65]Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
[66]Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
[67]absque servis, et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
[68]Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque:
[69]cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.
[70]Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
[71]Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
[72]Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
[73]Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël in civitatibus suis.
|