[1]Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: [2]Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. [3]Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: [4]ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. [5]Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. [6]Locutusque est Moyses ad filios Israël: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. [7]Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, [8]sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. [9]Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. [10]Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. [11]Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus. [12]Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. [13]Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top