[1]Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
[2]obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
[3]munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
[4]Ait autem Dominus ad Moysen:
[5]Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
[6]Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
[7]Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
[8]Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
[9]Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
[10]Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
[11]Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
[12]Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:
[13]fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
[14]mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
[15]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[16]hircumque pro peccato:
[17]et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
[18]Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
[19]acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
[20]mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:
[21]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[22]hircumque pro peccato:
[23]et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
[24]Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
[25]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium:
[26]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[27]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[28]hircumque pro peccato:
[29]et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
[30]Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
[31]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[32]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[33]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[34]hircumque pro peccato:
[35]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
[36]Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
[37]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[38]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[39]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[40]hircumque pro peccato:
[41]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
[42]Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
[43]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[44]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[45]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[46]hircumque pro peccato:
[47]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
[48]Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
[49]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[50]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[51]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[52]hircumque pro peccato:
[53]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
[54]Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
[55]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[56]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[57]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[58]hircumque pro peccato:
[59]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
[60]Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
[61]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[62]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[63]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[64]hircumque pro peccato:
[65]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
[66]Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
[67]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[68]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[69]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[70]hircumque pro peccato:
[71]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
[72]Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
[73]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[74]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[75]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[76]hircumque pro peccato:
[77]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
[78]Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
[79]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
[80]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
[81]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
[82]hircumque pro peccato:
[83]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
[84]Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim:
[85]ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii:
[86]mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:
[87]boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.
[88]In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
[89]Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
|