[1]Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: [2]implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, [3]nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, [4]non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. [5]Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: [6]qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: [7]sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. [8]Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. [9]Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: [10]ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, [11]et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. [12]Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. [13]Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. [14]Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: [15]ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, [16]verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. [17]Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. [18]Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. [19]Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. [20]Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. [21]Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. [22]Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. [23]Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. [24]Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. [25]Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: [26]quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. [27]Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. [28]Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. [29]Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; [30]quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top