[1]Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
[2]In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
[3]Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
[4]Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
[5]Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
[6]Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
[7]Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
[8]Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.
[9]Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
[10]Viri sanguinem oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
[11]Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
[12]Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
[13]Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
[14]Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.
[15]Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
[16]In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
[17]Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
[18]Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
[19]Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
[20]Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
[21]Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.
[22]Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
[23]Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
[24]Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.
[25]Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
[26]Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
[27]Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
|