[1]Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat; [2]longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi. [3]Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui; [4]et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. [5]Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. [6]In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. [7]Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo: [8]sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. [9]Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei; [10]et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. [11]Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis: [12]quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. [13]Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. [14]Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. [15]Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari. [16]Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. [17]Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. [18]Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. [19]Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia. [20]Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. [21]Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, [22]et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. [23]Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. [24]Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. [25]Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. [26]Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. [27]Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac. [28]Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare. [29]Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. [30]Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. [31]Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus: [32]quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. [33]Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. [34]Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. [35]Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top