Proverbs
Pro
31
   
[1]Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. [2]Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? [3]Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. [4]Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; [5]et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. [6]Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. [7]Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. [8]Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. [9]Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. [10]Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. [11]Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. [12]Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. [13]Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. [14]Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum. [15]Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. [16]Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. [17]Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. [18]Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. [19]Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. [20]Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. [21]Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. [22]Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. [23]Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. [24]Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. [25]Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. [26]Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. [27]Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. [28]Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. [29]Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. [30]Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. [31]Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top