[1]Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; [2]illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. [3]Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. [4]Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. [5]Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. [6]Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. [7]Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, [8]parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. [9]Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? [10]Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias; [11]et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. [12]Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso; [13]annuit oculis, terit pede, digito loquitur, [14]pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. [15]Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. [16]Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: [17]oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, [18]cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, [19]proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. [20]Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. [21]Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. [22]Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. [23]Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ; [24]ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. [25]Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: [26]pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. [27]Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? [28]aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? [29]Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. [30]Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam; [31]deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. [32]Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam; [33]turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: [34]quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ; [35]nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top