|
[1]Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.
[2]Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.
[3]Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.
[4]Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper.
[5]Mementote mirabilium ejus quæ fecit, prodigia ejus, et judicia oris ejus.
[6]Semen Abraham, servi ejus; filii Jacob, electi ejus.
[7]Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.
[8]Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes;
[9]quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac;
[10]et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum:
[11]dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ;
[12]cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ ejus.
[13]Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
[14]Non reliquit hominem nocere eis; et corripuit pro eis reges.
[15]Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
[16]Et vocavit famem super terram; et omne firmamentum panis contrivit.
[17]Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph.
[18]Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus;
[19]donec veniret verbum ejus, eloquium Domini inflammavit eum.
[20]Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
[21]Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ;
[22]ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
[23]Et intravit Israël in Ægyptum; et Jacob accola fuit in terra Cham.
[24]Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
[25]Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
[26]Misit Moysen, servum suum, Aaron quem elegit ipsum.
[27]Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
[28]Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.
[29]Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
[30]Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
[31]Dixit, et venit cœnomyia, et ciniphes in omnibus finibus eorum.
[32]Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.
[33]Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
[34]Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus;
[35]et comedit omne fœnum in terra eorum; et comedit omnem fructum terræ eorum.
[36]Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
[37]Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
[38]Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
[39]Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
[40]Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
[41]Dirupit petram, et fluxerunt aquæ, abierunt in sicco flumina;
[42]quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum.
[43]Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
[44]Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:
[45]ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
|