|
[1]Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
[2]Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
[3]a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
[4]Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
[5]Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
[6]Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;
[7]et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
[8]Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
[9]Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
[10]Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos, in mendicitate et ferro.
[11]Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
[12]Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
[13]Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
[14]Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
[15]Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
[16]Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
[17]Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt.
[18]Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
[19]Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
[20]Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
[21]Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum.
[22]Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
[23]Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,
[24]ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
[25]Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
[26]Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
[27]Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius; et omnis sapientia eorum devorata est.
[28]Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
[29]Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
[30]Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
[31]Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum.
[32]Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
[33]Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;
[34]terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
[35]Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
[36]Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis;
[37]et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
[38]Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.
[39]Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
[40]Effusa est contemptio super principes; et errare fecit eos in invio, et non in via.
[41]Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
[42]Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
[43]Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?
|