[1]Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. [2]Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. [3]Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? [4]Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. [5]Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. [6]Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. [7]O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: [8]tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. [9]Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; [10]in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top