[1]Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. [2]Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. [3]Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. [4]Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum. [5]Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. [6]Absorpti sunt juncti petræ judices eorum; audient verba mea, quoniam potuerunt. [7]Sicut crassitudo terræ erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum. [8]Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. [9]Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. [10]Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top