[1]In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levai animam meam. [2]Deus meus, in te confido; non erubescam. [3]Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. [4]Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. [5]Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. [6]Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. [7]Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. [8]Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. [9]Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. [10]Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. [11]Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim. [12]Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit. [13]Anima ejus in bonis demorabitur; et semen ejus hæreditabit terram. [14]Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. [15]Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. [16]Respice in me, et miserere mei; quia unicus et pauper sum ego. [17]Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt; de necessitatibus meis erue me. [18]Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. [19]Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. [20]Custodi animam meam, et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te. [21]Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te. [22]Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top