[1]In finem. Servo Domini ipsi David. [2]Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. [3]Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. [4]Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. [5]Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit. [6]Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. [7]Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, [8]quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. [9]Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos; [10]quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. [11]Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. [12]Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. [13]Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top