[1]Psalmus David, in rememorationem de sabbato. [2]Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me; [3]quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. [4]Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: [5]quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me. [6]Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ. [7]Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. [8]Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. [9]Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. [10]Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. [11]Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. [12]Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quærebant animam meam. [13]Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. [14]Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum. [15]Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. [16]Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. [17]Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. [18]Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. [19]Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. [20]Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique. [21]Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. [22]Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. [23]Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top