[1]In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.[2]Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus.[3]Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.[4]Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.[5]Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;[6]turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.[7]Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.[8]Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.[9]De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit[10]cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.[11]Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.[12]Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili,[13]et ei qui aufert spiritum principum; terribili apud reges terræ.