[1]In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.[2]Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.[3]Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.[4]Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.[5]Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu.[6]Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.[7]Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.[8]Quoniam Deus judex est; hunc humiliat, et hunc exaltat:[9]quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita; bibent omnes peccatores terræ.[10]Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob.[11]Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.