[1]In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. [2]Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. [3]Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. [4]Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus. [5]Dixi iniquis: Nolite inique agere, et delinquentibus: Nolite exaltare cornu. [6]Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. [7]Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus. [8]Quoniam Deus judex est; hunc humiliat, et hunc exaltat: [9]quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita; bibent omnes peccatores terræ. [10]Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob. [11]Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top