[1]Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris:
[2]ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
[3]Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
[4](qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),
[5]et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.
[6]Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.
[7]Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
[8]Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
[9]Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
[10]Salutate Apellen probum in Christo.
[11]Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
[12]Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.
[13]Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
[14]Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
[15]Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
[16]Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
[17]Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
[18]Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
[19]Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
[20]Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
[21]Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
[22]Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
[23]Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
[24]Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
[25]Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti
[26](quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
[27]soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|