|
|
| [1]Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. |
[No book] |
| [2]Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: |
[No book] |
| [3]ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. |
[No book] |
| [4]Loquere major natu: decet enim te |
[No book] |
| [5]primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. |
[No book] |
| [6]Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. |
[No book] |
| [7]Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. |
[No book] |
| [8]Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. |
[No book] |
| [9]Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. |
[No book] |
| [10]Adolescens, loquere in tua causa vix. |
[No book] |
| [11]Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. |
[No book] |
| [12]In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. |
[No book] |
| [13]In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris. |
[No book] |
| [14]Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. |
[No book] |
| [15]Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, |
[No book] |
| [16]et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo: |
[No book] |
| [17]et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. |
[No book] |
| [18]Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. |
[No book] |
| [19]Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. |
[No book] |
| [20]Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. |
[No book] |
| [21]Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. |
[No book] |
| [22]Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem: |
[No book] |
| [23]etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. |
[No book] |
| [24]Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. |
[No book] |
| [25]In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum. |
[No book] |
| [26]Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. |
[No book] |
| [27]In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. |
[No book] |
| [28]Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur. |
[No book] |