«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Tregelles’ 2nd ed. from Alexandrinus, et al (1879)
Tregelles GNT
[1]Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. [No book]
[2]Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe: [No book]
[3]ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. [No book]
[4]Loquere major natu: decet enim te [No book]
[5]primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. [No book]
[6]Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. [No book]
[7]Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. [No book]
[8]Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. [No book]
[9]Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. [No book]
[10]Adolescens, loquere in tua causa vix. [No book]
[11]Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. [No book]
[12]In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. [No book]
[13]In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris. [No book]
[14]Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. [No book]
[15]Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, [No book]
[16]et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo: [No book]
[17]et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. [No book]
[18]Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. [No book]
[19]Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. [No book]
[20]Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. [No book]
[21]Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. [No book]
[22]Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem: [No book]
[23]etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. [No book]
[24]Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis. [No book]
[25]In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum. [No book]
[26]Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. [No book]
[27]In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. [No book]
[28]Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Samuel Prideaux Tregelles, LL. D. (1813–1875)
Source: www.hagiascriptura.com

See information...
Top