|
|
| [1]Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. |
[No book] |
| [2]Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis, |
[No book] |
| [3]a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: |
[No book] |
| [4]ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: |
[No book] |
| [5]et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus. |
[No book] |
| [6]Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. |
[No book] |
| [7]Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem: |
[No book] |
| [8]cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. |
[No book] |
| [9]Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: |
[No book] |
| [10]super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus. |
[No book] |
| [11]Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. |
[No book] |
| [12]Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit. |
[No book] |
| [13]Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. |
[No book] |
| [14]In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent. |
[No book] |
| [15]Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant. |
[No book] |
| [16]Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur. |
[No book] |
| [17]Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. |
[No book] |
| [18]Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. |
[No book] |
| [19]Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur. |
[No book] |
| [20]Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ. |
[No book] |
| [21]Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam: et super utraque lingua suavis. |
[No book] |
| [22]Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes. |
[No book] |
| [23]Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. |
[No book] |
| [24]Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit. |
[No book] |
| [25]Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. |
[No book] |
| [26]Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini. |
[No book] |
| [27]Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium. |
[No book] |
| [28]Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. |
[No book] |
| [29]Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere. |
[No book] |
| [30]Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis: |
[No book] |
| [31]vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. |
[No book] |
| [32]In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit. |
[No book] |