[1]SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. [2]Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. [3]SPONSUS. Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. [4]Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. [5]Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. [6]Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. [7]Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. [8]Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. [9]Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? [10]SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. [11]Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. [12]CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top