[1]Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim:
[2]et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum:
[3]parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
[4]Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.
[5]Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
[6]Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.
[7]Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
[8]Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus:
[9]et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.
[10]Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:
[11]erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
[12]Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
[13]Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.
[14]Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
[15]Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: æstus quippe erat:
[16]et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
[17]Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
[18]Et fecerunt sicut præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.
[19]Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:
[20]Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
[21]Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
[22]Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.
[23]Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
[24]Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.
[25]Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
[26]Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
[27]Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
[28]Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
[29]Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.
[30]Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
[31]Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
[32]At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.
[33]Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
[34]Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.
[35]Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
[36]Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
[37]Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
[38]Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
[39]Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
[40]hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: hujus rei testes sumus.
[41]Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
[42]Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
[43]tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
[44]Exaudivit autem Dominus vocem ejus.
[45]Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel:
[46]et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine hujus.
[47]Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
[48]Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël?
[49]revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
[50]Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
[51]Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.
[52]Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius:
[53]judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies.
[54]Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.
[55]Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.
[56]Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:
[57]sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.
[58]Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
[59]Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
[60]Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
[61]Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
[62]ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
[63]Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
[64]Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
[65]Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.
|