|
[1]Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
[2]neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
[3]Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
[4]Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
[5]non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
[6]quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
[7]ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
[8]Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
[9]Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ.
[10]Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:
[11]sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
[12]Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
[13]Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
[14]Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
[15]Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
|