[1]Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)
[2]cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
[3]ita ut omnia, quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.
[4]Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.
[5]Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.
[6]Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens,
[7]ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.
[8]Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
[9]Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei,
[10]quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
[11]Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio, in civitatem Niniven cum omni tribu sua
[12](cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.
[13]Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,
[14]et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset.
[15]Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
[16]Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti:
[17]et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.
[18]Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo:
[19]Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis:
[20]esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.
[21]Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Judæa plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum.
[22]At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.
[23]Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
[24]Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,
[25]et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.
|