[1]Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
[2]Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus?
[3]Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare?
[4]Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus, quæ allata sunt, sibi assumere.
[5]Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem: et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium, quæ attulerant, acceptam habere.
[6]Tunc dixit eis occulte: Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
[7]Etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
[8]Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere:
[9]quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
[10]Qui autem faciunt peccatum, et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
[11]Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
[12]Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
[13]Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
[14]Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.
[15]Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem, qui adstamus ante Dominum.
[16]Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
[17]Dixitque eis angelus: Pax vobis: nolite timere.
[18]Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram: ipsum benedicite, et cantate illi.
[19]Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
[20]Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
[21]Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
[22]Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
|