[1]Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum.
[2]Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive.
[3]Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit.
[4]Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace.
[5]In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis:
[6]Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam.
[7]Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum,
[8]et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea,
[9]et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël.
[10]Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi:
[11]et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua.
[12]Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc:
[13]video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei.
[14]Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos:
[15]invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum suorum.
[16]Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum.
[17]Omnis autem cognatio ejus, et omnis generatio ejus in bona vita, et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra.
|